- SCOPA
- I.SCOPAMediastini olim insigne, cuius praecipua opera fuit, in cenatione Scopis mundanda. Hinc visus Romae, in pavimento vermiculato, homo cum Scopa et canistro, cum Inscr. Cornelius. Servus. Mediastin. apud F. Ursinum. Iurisconsultus Scoparium appellat, l. 8. ff. de instruct. vel instrum. leg. cuius operam tetigit Horat. l. 2. Sat. 4. v. 81.Vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantusConsistit sumptus?Et Iuvenal. Sat. 14. v. 59.Hospite venturo cessabit nemo tuorum:Verte pavimentum, nitidas ostende columnas,Arida cum tota descendat aranea tela.Plautus item Asinar Act. Sc. 4. v. 18.Iussin, sceleste ab ianua hoc stercus hinc auferri?Iussin, columnis, deicier opera aranearum?Eodem pertinent illa Ulpiani l. 12 ff. de instruct. vel instrum. leg. Item centones, syphones, funes, perticas quoque et scalas, et phormiones et spongias, et amas et Scopas contineri, plerique et Pegasus aiunt. Et, Item perticae, quibus araneae deterguntur: item spongiae, quibus columnae, pavimenta, podia exterguntur. Scalae quoque, quae ad lacunaria admoventur, instrumenti sunt, quia mundiorem domum reddunt. Et profecto, Mediastinus semper sordidioris operae fuisse videtur, tum in urbana, tum in rustica familia: vide insignem hac de re locum apud D. Bernardum Serm. 2. de Assumpt. Apud Petronium hanc operam Lecticarius navavit, qui argentum inter reliqua purgamenta Scopis coepit everrere. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis. Et hae vulgares scopae: quibus ut rite uterentur, Deverram invocârunt, quam Pilumno adnectit Augustin. de Civ. Dei. l. 6. c. 10. At Apollinei Templi pulpita et pavimentum, virentibus e lauru scopis, everri consuevisse, Euripides ait in Ione Act. 1. qua de re vide Paschalium Coronar l. 8. c. 8. Sed et Scoparum et virgarum disciplina frequens in Monasteriis, apud Romanae Eccles. Scriptores, cui et Reges subiecti, uti de Henrico Andegavensi Angliae Rege quod Thomam Cantuariens. Archiepiscopum neci dari curâsset, legimus apud Matthaeum Paris in Henrico II. Neque vero semper scopis caedebantur rei, sed aliquando scopam ferre paenitentiae loco fuit Chron. Montis-Sereni A. C. 1213. Nudis pedibus, in veste nigra, scopam ferens ---- pedibus eius prostratus etc. Vide quoque supra Conuza.II.SCOPAnomen villae in Libya.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.